ADVOCARE

ADVOCARE
ADVOCARE
in LL. Inae Regis, apud Bromptonum c. 52. 59. in LL. Ethelredi part. 2. c. 9. part. 3. c. 10. et in LL. Eduardi Regis Saxonicis c. 2. est rem factam agnoscere, seu in se suscipere, Gall. advover: furtô inprimis venditam. Erat enim olim in mote positum, ut si quis rem furtô surreptam mercatus, eandem alteri vendidisset, atque is porro rem illam cuiquam alienâsset, idemque fecissent alii praeterea plures; Domino tamen per leges liceret, rem suam ubivis deprehensam suô sibi iure vindicare. Tum vero eius, quem penes erat res deprehensa, partes erant, venditorem proferre, causaeque illum advocare, ut is venditionem praestaret atque in se susciperet. Is demum causae advocatus alium citabat aliquem atque ita alio alium advocante, in ipsum tandem furti auctorem culpa transferebatur; quod ipsum Franci Veteres dicebant, Voucher a garantie; quod idem est ac Appeller son garant. A cuiusmodi rerum venditarum advocationibus, translata postmodum vox est, ad id, quod quis ut suum, aut a se factum, agnoseit. Concilium Lugdun. A. C. 1274. c. 22. Recognoscendo seu prositendo ab illis ea, tamquam a Superioribus se tenere, seu ab ipsis eadem advocando, prout in quibusdam partibus Gallicanis vulgariter dicitur advover. Chron. Nagii A. C. 1296. Nihil ab co se tenere in fendo aut quoquô modô alio advacabat, etc. apud Car. du Fresne Glossar. Alias Advocare, est advocatum postulare, vel sub Advocati patrocinio se collocare, Gall. s' Advover de qulequ'un. In Charta Margaretae Comitis Flandriae pro Ecclesia Tornacensi A. C. 1250. Ita tamen quod dictus Episcopus et successores sui, nos et successores nostros Comites Flandriae. qui pro tempore fuerint, si indiguerint auxilio, advocabit, nec alium dominum saecularem poterunt advocare, etc. Hinc Advocati Ecclesiarum, qui iura, bona et facultates Ecclesiarum tuebantur: quibus id muneris conferebatur, ut essent, qui in publicis iudiciis eorum causas defenderent et actoris vel rei partes agerent. Hos tum primum post Consularum Stiliconis institutos, innuit Synodus Carthagin. can. 99. pro causis Ecclesiae; a diversis muneribus, Defensores et Cansidicos, quoque dictos. Erant autem ex ordine Scholasticorum, i. e. Advocatorum, qui in actu erant ---- defensionis causarum, ut est in Cod. Canonum African. c. 97. antiquitus: Nam Ecclesia suos antea Defensores habebat, sed exordine Ecclesiastico, qui etiam Oeconomi dicit, atque inde Defensorum Latcorum origo manavit, cum alias Clerici Laicorum Forum terere et litibus causisque vacare vertarentur. Postmodum id muneris attributem viris militaribus ac potentibus, ut essent, qui non liguâ duntaxat, fed et armis iura tuerentur Ecclesiarum, quarum protectionem in se recipiebant. Hôc modô Ecclesia romana contra Longobardos, Reges Franciae et Imperatores Occidentis sibi Advocatos delegit. Unde Carolus M. Advocatus S. Petri, in Vita eius: Pipinus Defensor Romanus apud Baron. A. C. 761. num. 18. Conradus Imperator. Advocatus Pacisicus, apud Browerium Antiqq. Fuldens. l. 3. c. 17. Fridericus I. Ecclesiae Romanae Defensor, apud Radericum etc. dicti occurrunt. Quem morem imitatae reliquae, quae sub ipsis Principibus suorum interdum hostium et usurpatorum patebant iniuriis, suos quoque sibi Advocatos sumpsêre. Et primitus quidem elgebantur illi in praefentia Comitum, ab ipsis Episcopis seu Abbatibus, ut est in L. Longob l. 2. tit. 47. §. 2. 3. 7. facultate hoc faciendi Ecclesiis indultâ a Regibus Principibusque, cum huiusmodi Formula, quae habetur in Charta veteri Caroli Regis Franciae pro Frotario Archiepiscopo Burdegalensi et Ecclesia S. Iuliani, in Comitatu Brivatensi, Liccat eis qunlemcumque suâ sponte elegerint, Advocatum habere, ipsumque Advocatum, nemo praesumat temerariô ausu distringere, sed nostro coram Comite Palatii res iam praelibati Martyris, videl. S. Fuliam, absque aliquius inquietudine vel morarum dilatione liceat inquirere etc. Vide et alias, apud Auctores, nagnô numerô laudatos Car. du Fresne in Glossar. Interdum perebantur Advocati ab ipso Principe, a quo deligebantur; vel ab ipsis ultro dabantur; vel ab ipsis Episcopis; aut tandem a Pontisice: Nonnumquam Ecclesiarum fundatores ipsi earum advocatiam sibi posterisque reservabant, ut videre est in Chron. Montis Sereni A. C. 1127. Tenebantur autem Advocati in illo Comitatu, in quo erant Ecclesiae, propriam habere hereditatem, uti cavetur in Capitulis ex L. Salica et Gumbada c. 14. Itaque per hos Episcopi, Abbates et Sacerdotes, in iure respondebant, atque in prima litis contestatione iuramentum calumniae fubibant: unde L. Longob. l. 2. tit. 47 § 8. singulis Episcopis, Abbatibus et Abbatitlis concessit, ut duos Advocatos haberent, unum qui causam procuret, alterum qui sacramenta deducat. Intererant igitur Comitum placitis et ut Patroni, Ecclesiarum suarum iura tuebantur. Eorundem in distractionibus ac alienationibus reum Ecclesiasticarum reguqirebatur consensus: ac donationes aut restirutiones Ecclesiae dum fierent, illas habehant ratas. Munus denique illorum erat, Monsterii bona ab omni rapina et in debitis exactionibus illaesa conservare, ut est in Charta Ecberti Bambegensis Episcopi in Metropoli Salisburgensi tom. 2. p. 29. Abbatibusque a consiliis esse, in rebus maioris momenti, uti legimus in Chron. Laurisham. p. 74. Sequentibus temporibus Advocati ipsimer iudicia exercuêre iusque dixêre Ecclesiarum suarum vasallis; Ter autem in anno, quemadmodum Comites, placita sua seu malla tenebant, quae tria generalia placita dicuntur, in Charta Adalberonis Episcopi Metensis A. C. 1065. apud meurissium. Quae ne gratis tenere viderentur, concessa iis est es recepto usu tertia hannorum seu mulctarum pars, quae in reos et iniuste litigantes decernebatur: ita tamen, ut nihil praeterea possent exigere, cum partes duae aliae in usus Ecclesiae cederent; quae avidem tertia pars Iudicum semper fuit in milctis iudiciariis, ut constat ex L. Baiuvar. tit 2. c. 16. Unde passim Tertii banni Advocatorum in verterib. Tabulis. Item tcrtii denarii, tertiae partis compositionum, tertiae partis legum etc. quô modô tertia haec pars consueverat appellari. Praeter hanc vero partem, tenebantur Ecclesiarum Praesules dum haecce obirentur placita, Advocatis famulisque eorum certa ac definita praebere cibaria, ut docet Car. du Fresne ex Charta Henrici III. Imperatoris pro Monasterio S. Maximini Trevirens. apud Nicol. Zyllesium et ex Iuribus Bambergensis Ecclesiae pro Advocatia, in Metropoli Salisburgensi tom. 3. p. 50. Sed Advocati levioribus eiusmodi commodis ac comolumentis non contenti, alia insuper iura in Ecclesiarum praediis non sibi duntaxat asseruêre, sed et ipsa interdum usurpavêre praedia, tantumque eorum rapacitas ac tyrannis crevit, ut saepe a Peincipibus summoverentur, aliis substitutis: unde damnosi et cupidi appellantur in Capitulari 1. Caroli M. A. C. 802. Vide quoque L. Longobardorum l. 2. tit. 47. §. 1. Ut igitur eorum exactiones et usurpationes coercerentur, Principes operam identidem Pontisicesque adhibuere. Hinc in Concilio
Remensi A. C. 1148. can. 6. et Lateranensi sub Innocentio III. c. 45. Praeter ius et benesicium antiquitus constitutum sibi aliquid accipere vel usurpare vetantur. Inde etiam pfovisum, ut ratae haberentur Advocatorum praestationes, quae legitima Advocatorum iura dicuntur Ditmaro l. 2. p. 22. et ut in Diplomatibus, in quibus de eorum institutione agitur, deseriberentur ea, quaeque habentur in Gestis Abbatum Laubiensium p. 663. in Codice Donat. piar. c. 95. in Hist. quoque Guinesi p. 191. apud Hemereum in Augusta Viromand. p. 96. etc. Quibus adiunge Bullam Nicolai Pontificis ad Theodoricum Virdun. Episcopum exscriptam Car. du Fresne in Glossar. Nonnumquam autem eorum stipendia erant, pro lubitu Abbatum, uti discimus ex Chron. Montis ---- Sereni A. C. 1127. Tandem vero, cum co devenit rerum status, ut cuilibet sua iura armis et bellô prosequi ac tueri liceret, Fpiscopi ceterique Praesules, quibus arma serre in Conciliis toties fuerat interdictum, non iam Advocatis, qui res suas in placitis ac mallis defenderent et tutarentur, opus habuêre, sed milietibus ac proceribus, qui suos in proelium vassallos possent educere. Hinc ut Advocatos suos ac Proceres, quos ad sui tutelam adsciscebant, magis sibi devineirent ac obstringerent, bonorum Ecclesiarum suarum partem indulsêre, quae clientelari iure ab ipsis Ecclesiis in feudum possiderent, et hâc saltem ratione, tamquam Ecclesiarum vassali, earum bellis interesse tenerentur. Sie totam tetram S. Crucis (Ecclesiae Aurelianensis) Fulco Episcopus pro adiutorio sui Hugoni potenissimo Belvacensi dederat, A. C. 652. apud Hadoindum Episcopum Cenom. in Testam. cuius Brissonius meminit. Vide praeter alios Iustellum in Histor. Turenensi p. 19. Quapropter sidei sacramentum seu hominium Praesulibus Ecclesiarum Advocati praestabant, evius rei multa apud Auctores mentio. Neque tamen id semper obeinuit: nam interdum Advocati, ratione Advocatiae, Regi vel Principi obnoxii erant, si nempe ab eo Ecclesiis essent dati. Cum enim Princeps iure Monarchiae Ecclesiarum omnium Regni sui Defensor sit et Advocatus, si quem iis tutandis Advocatum destinae, Regius is omnino vassallus est. Potiori iure si Rex ipse Advocatus instrtutus fuerit et electus ab Ecclesia, vel Ecclesiam construens ac dotans, Advocationem sibi reservârit et alii commiserit: tunc enim Advocatus delegatus Regem, ut Maiorem Advocatum Dominum agnoscit etc. Eiusmodi igitur Advocatorum erat, necessitate compellente, res et facultates Ecclesiatum bellô, tutari, earumque milites ac vafallos in aciem educere; praeterea, si in legalem expeditionem submonerentur Episcopi et Abbates, eorum vasallis ducem se praebere: in quibus occasionibus, quid iis ad apparatum expeditionis praestandum esset, definitum erat. Hinc apud Malbrancum de Morinis l. 8. c. 46. in Charta Balduini Comit. Flandriae A. C. 1056. pro Monasterios S. Martini, legit Car, du Fresne: Ut quicumque Advocatus fuerit in Regalem expedirionem iturus, unum baconem et unam pensam caseroum et unum equum ad summaridm, vel pro his unam marcam argenti ab Abbate accipiat. Sed et eorum erat, Ecclesiarum vexilla, cum in propriis Ecclesiarum bellis, tum etiam in Regalibus expeditionibus, deferre. Unde de Advocato tornacnsis Ecclesiae distichon hoc exstat, apud Buzelinum Gallo-Flandr. l. 3. c. 9.
Signifer Ecclesiae vexilli munere gratô,
Et Castellanus feudum capit a Cathedrato.
Vide infra in voce Signifer Interdum vero Advocati ipsi advocationes suas aliis in beneficium seu feudum dabant, vel quod potioris longe dignitatis eslent, quam ut Ecclesiarum et Monasteriorum expeditionibus interesse poslent, ut Reges ac Principes, vel quod propriis bellis districti aliis vacare non poslent: vel potius, quod Ecclesiae praedia in longiquis essent regionibus, aut in exterorum Principum territoriis iacerent. E. quo factum, ut tot essent fere Advocati, quot maiora Ecclesize praedia: atque hi minores Advocati, qui ab Ecclesiarum Advocatis praediorum tutelas in se recipiebant, Subadvocati, Subdefensores, Proadvocati, Secundi Advocati, Postadvocati, viccadvocati etc. dicti passim leguntur; sicut contra primores illi Advocati, quibus hiclientelae ratione obnoxii erant: Maiores et Principales et Summi Ecclesiarum Advocati, vocabantur. Ita in Historia Landgraviorum Thuringiae c. 143. Rudolfus Saxoniae Dux Advocatus Generalis nuncupatur Archiepiscopi Moguntini. Verum cum eiusmodi Subad vocarorum multitudine ac exactionibus gravarentur Ecclesiae, abrogati tandem illisunt in Concilio Remensi A. C. 1148 can. 6. etc. Vide plura in hac rem apud Car. du Fresne Glossar. et Auctores ei laudatos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • advocare — index call (summon), summon Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • AdvoCare 500 — Venue Atlanta Motor Speedway Sponsor AdvoCare First race 1960 …   Wikipedia

  • AdvoCare 500 — Veranstaltungsort: Atlanta Motor Speedway Hauptsponsor: Emory Healthcare Erstes Rennen: 1960 Distanz …   Deutsch Wikipedia

  • advocare — /aedvakeriy/ To defend; to call to one s aid; to vouch; to warrant …   Black's law dictionary

  • advocare — /aedvakeriy/ To defend; to call to one s aid; to vouch; to warrant …   Black's law dictionary

  • advocare — To call to; to summon counsel; to consult for legal advice. (Eccles.) To avow; to admit a clerk to a benefice …   Ballentine's law dictionary

  • avouer — [ avwe ] v. tr. <conjug. : 1> • avoer 1155; lat. advocare « appeler auprès de soi » I ♦ 1 ♦ Anciennt Reconnaître pour seigneur celui dont on tenait un fief. ⇒ aveu . 2 ♦ Littér. Reconnaître pour sien. Avouer pour fils, pour sœur. « Tout… …   Encyclopédie Universelle

  • Independence Bowl — AdvoCare V100 Independence Bowl AdvoCare V100 Independence Bowl logo (since May 2009) Stadium Independence Stadium Location Shreveport, Louisiana …   Wikipedia

  • AVOCAT — Les hommes ont rarement à la fois l’objectivité, la sérénité, la compétence juridique et une aptitude à la parole suffisante pour se présenter seuls et utilement devant le juge. Aussi, de tout temps, les parties à un procès ont elles eu recours à …   Encyclopédie Universelle

  • Drew Brees — Brees at the Saints Super Bowl Champions Parade. No. 9     New Orleans Saints Quarterback …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”